noctua Minervae

stratēgēmatica sūmptiōnum extractiō probātiōque

Written on

Est methodus nōmine «stratēgēmatica sūmptiōnum extractiō probātiōque», vulgō «strategic assumption surfacing and testing», quā saepe auxilium ferre potest in clārius cōgitandō.

Prīmum, sententiās quam dīversās dē rē excōgitāmus; haec in prīmīs: sententiam quae in mentem venit, contrāriam sententiam, et tertiam quae inter aliās duās jacet (synthesis vocātur).

Secundum, prō quāque sententiā argūmenta instruimus et - hoc est summī - quaerimus «Quae vēra esse dēbent dē hominibus ad quōs quaeque sententia pertinet ut illud argūmentum valeat?» Id est, «Quās sumptiōnēs facimus dē ipsīs et dē aliīs, quōs actiōnēs nōstrae afficiant?»

Tertium, dē quāque sumptiōne quaerimus «Quam incerta est?» et «Quantī rēfert?» Illae sumptiōnēs quae et maximum dubium habent et summī rēferunt animadversiōnem nostram poscunt.

Hōc in prōcessū necesse est quodque argūmentum vidēre, nōn sōlum ex locō propriō, sed ex locīs omnium aliārum sententiārum.

Tandem, ex omnibus quae didicimus ūnum cōnsilium cōnstruere temptāmus quod optima ex priōribus sententiīs capit.

dissere apud Pīpiātōrium