lapis electricus
Written on
Ōlim erat oppidum nōmine Fidēs, quod paene ā dracōne dēlētum erat, sed acūtō tempore ā magō potentī servātum est. Ille autem prō pensiōne aliquōs capillōs Cerberī poposcit, sine quibus magus minātus est eum revēnisse oppidumque ipse vastāvisse. Cum Cerberus saeva rēs Inferōrum esset, et praetereā nūllus vīvōrum in illō locō permitterētur, nēmō Fideī quid facere scīvit.
Fideī ferrāria fabra erat, Aurēlia appellāta, quae ad montem propinquum īvit ut auxilium Vulcānī ōrāret. Precibus eius deō oblātīs, repente terra tremere coepit et ante oculōs eius saxum ingēns ē rūpibus cecidit corruitque in solum. Inter rūdus saxī sphaeram ātram invēnit, quae Aurēliae vidēbātur ex aliquō genere lapidis metallicī factām esse. Lapidem cēpit et cum eō ad domum revēnit.
Cum domī rūrsus esset, nesciēns quid eā faciendum erat, sphaeram in mēnsā apud focum posuit. Paulō post autem sphaera fulgāre incēpit scintillāsque caerūleās undique spargēbat. Metū commōta, Aurēlia lapidem forcipibus longē ab ignibus focī remōvit. “Quidnam accidit?” interrogāvit sē, et statim in mentem ejus vēnit cōnsilium.
Per nonnūllōs diēs clangor malleī ē domū Aurēliae oriēbātur. Tandem, sūdōrem ā fronte tergēns, fīnem operis suī fēcit, et ante eam corpus virī metallicī nitidum iacēbat. Parvam ianuam in stomachō habuit, quae aperta erat, forāmenque rotundum in pectore, eādem magnitūdine cum lapide ēlectricō. Hōc in locō Aurēlia lapidem adfīxit et carbōnibus ardentibus stomachum refersit. Cum stomachum clausisset subitō automaton oculōs suōs aperuit, quī flammīs caerūleīs lūcēbant.
Aurēlia “Ad Orcum ī,” inquit, “capillōsque aliquōs Cerberī hīc addūce!” Automaton per tam longum temporis aberat ut Aurēliam putāre coeperet id numquam reventūrum esse, sed aliquō diē sonitum metallicum apud ostium audīvit. Ostium aperuit ea vīditque virum mēchanicum vestīgiīs dentium opertum ūnōque bracchiō absentī. Prīmō Aurēliae vidētur automaton in pensō suō dēfēcisse sed, scīlicet, capillī canis omnibus adhaerent, etiam automatīs.